ПОКЛОНЕНИЕ ЕВХАРИСТИИ

O Salutaris Hostia

Tantum Ergo

Laudes Divinae

Ave Verum

Litaniae de Sanctissimo Sacramento

Salutatio ad Dominum Iesum Christum

Salve, salutaris Victima

Bone pastor, panis vere

O Sacrum Convivium

Oratio Sancti Caeietani

Te, Iesu, verum Deum et Hominem

O Salutaris Hostia

O salutaris Hostia
Quae coeli pandis ostium.
Bella premunt hostilia;
Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino,
Nobis donet in patria.

Amen.

Tantum Ergo

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

Amen.

V. Panem de coelo praestitisti eis. (T.P. Alleluia)

R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)

Oremus: Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

Laudes Divinae

Benedictus Deus.

Benedictum Nomen Sanctum eius.

Benedictus Iesus Christus, verus Deus and verus homo.

Benedictum Nomen Iesu.

Benedictum Cor eius sacratissimum.

Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.

Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.

Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.

Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima.

Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.

Benedicta eius gloriosa Assumptio.

Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.

Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.

Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.

Amen.

Ave Verum

Ave verum Corpus natum
De Maria Virgine:
Vere passum, immolatum
In cruce pro homine:
Cuius latus perforatum
Fluxit aqua et sanguine:
Esto nobis praegustatum
Mortis in examine.

O Iesu dulcis!

O Iesu pie!

O Iesu Fili Mariae. Amen.

Litaniae de Sanctissimo Sacramento

Kyrie, eleison Kyrie, eleison

Christe, eleison Christe, eleison.

Kyrie, eleison Kyrie, eleison.

 

Christe, audi nos Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos. Christe, exaudi nos.

 

Pater de caelis, Deus, miserere nobis.

Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.

Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

 

Panis vive, qui de caelo descendisti, miserere nobis.

Deus absconditus et Salvator, miserere nobis.

Frumentum electorum, miserere nobis.

 

Vinum germinans virgines, miserere nobis.

Panis pinguis et deliciae regum, miserere nobis.

Iuge sacrificium miserere nobis.

 

Oblatio munda, miserere nobis.

Agne absque macula, miserere nobis.

Mensa purissima, miserere nobis.

 

Angelorum esca, miserere nobis.

Manna absconditum, miserere nobis.

Memoria mirabilium Dei, miserere nobis.

 

Panis supersubstantialis, miserere nobis.

Verbum caro factum, habitans in nobis, miserere nobis.

Hostia sancta, miserere nobis.

 

Calix benedictionis, miserere nobis.

Mysterium fidei, miserere nobis.

Praecelsum et venerabile Sacramentum, miserere nobis.

Sacrificium omnium sanctissimum, miserere nobis.

Sacrificium vere propitiatorium pro vivis et defunctis,

Caeleste antidotum, quo a peccatis praeservamur, miserere nobis.

 

Stupendum supra omnia miraculum, miserere nobis.

Donum transscendens omnem plentitudinem, miserere nobis.

Memoriale praecipuum divini amoris, miserere nobis.

 

Divinae affluentia largitatis, miserere nobis.

Sacrosanctum et augustissimum mysterium, miserere nobis.

Pharmacum immortalitatis, miserere nobis.

 

Tremendum ac vivificum Sacramentum, miserere nobis.

Incruentum sacrificium, miserere nobis.

Cibus et convivia, miserere nobis.

 

Dulcissimum convivium, cui assistunt Angeli ministrantes, miserere nobis.

Vinculum caritatis, miserere nobis.

Offerens et oblatio, miserere nobis.

 

Spiritualis dulcedo in proprio fonte degustata, miserere nobis.

Refectio animarum sanctarum, miserere nobis.

Viaticum in Domino morientium, miserere nobis.

Pignus futurae gloriae, miserere nobis.

 

Propitius esto, parce nobis, Domine.

Propitius esto, exaudi nos, Domine.

 

Ab indigna Corporis et Sanguinis tui susceptione, libera nos, Domine.

A concupiscentia carnis, libera nos, Domine.

A concupiscentia oculorum, libera nos, Domine.

A superbia vitae, libera nos, Domine.

Ab omni peccandi occasione, libera nos, Domine.

Per desiderium illud, quo hoc Pascha cum discipulis manducare desiderasti, libera nos, Domine.

Per ardentissimam caritatem, qua hoc divinum Sacramentum instituisti, libera nos, Domine.

Per Sanguinem tuum pretiosum, quem nobis in altari reliquisti, libera nos, Domine.

Per quinque vulnera huius tui Corporis sacratissimi, quod pro nobis suscepisti, libera nos, Domine.

 

Peccatores, te rogamus, audi nos.

Ut in nobis fidem, reverentiam et devotionem erga hoc admirabile Sacramentum augere et conservare digneris, te rogamus, audi nos.

Ut ad frequentem usum Eucharistiae per veram peccatorum confessionem nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.

 

Ut nos ab omni haeresi, perfidia ac cordis caecitate liberare digneris, te rogamus, audi nos.

Ut sanctissimi huius Sacramenti pretiosos et caelestes fructus nobis impertiri digneris, te rogamus, audi nos.

Ut in hora mortis nostrae hoc caelesti viatico nos confortare et munire digneris, te rogamus, audi nos.

Fili Dei,, te rogamus, audi nos.

 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Domine.

 

Christe, audi nos Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos. Christe, exaudi nos.

 

Kyrie, eleison Kyrie, eleison

Christe, eleison Christe, eleison.

Kyrie, eleison Kyrie, eleison.

 

Pater noster ...

Ave Maria, ...

 

V. Panem de caelo praestitisti eis, (T.P. Alleluia)

R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)

 

Oremus.

Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Salutatio ad Dominum Iesum Christum

Christi Corpus, ave, sancta de virgine natum,

Viva caro, Deitas integra, verus homo.

 

Salve vera salus, vis, vita, redemptio mundi

Liberet a cunctis nos tua dextera malis.

 

Christi Sanguis, ave, coeli sanctissime potus,

Unda salutaris crimina nostra lavans.

 

Sanguis ave lateris Christi de vulnere sparse,

In cruce pendens unda salutaris ave.

Salve, salutaris Victima

Salve, salutaris Victima, pro me et omni humano genere in patibulo crucis oblata. Salve, pretiose sanguinis, de vulneribus crucifixi Domini nostri Iesu Christi profluens, et peccata totius mundi abluens. Recordare, Domine, creaturae tuae, quam tuo pretioso sanguine redemisti. Amen.

Bone pastor, panis vere

Bone pastor, panis vere,
Iesu, nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere:
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.

Tu, qui cuncta scis and vales;
Qui nos pascis hic mortales;
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium. Amen.

O Sacrum Convivium

O SACRUM convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius; mens impletur gratia et furturae gloriae nobis pignus datur.

V. Panem de caelo praestitisti eis.

R. Omnem delectamentum in se habentem.

Oremus. Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Tempore paschali sequens dicitur oratio:

Oremus. Spiritum nobis, Domine tuae caritatis infunde, ut, quos Sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio Sancti Caeietani

Respice, Domine, Sancte Pater, de sanctuario tuo et de excleso caelorum habitaculo, et vide hanc sacrosanctum Hostiam, quam tibi offert magnus Pontifex noster, sanctus puer tuus Dominus Iesus pro peccatis fratrum suorum; et esto placabilis super multitudinem malitiae nostrae. Ecce, vox sanguinis fratris nostri Iesu clamat ad te de Cruce. Exaudi, Domine: placare, Domine: attende et fac ne moreris propter temetipsum, Deus meus, qui nomen tuum invocatum est super civitatem istam et super populum tuum; et fac nobiscum secundum misericordiam tuam. Amen.

Ut civitatem istam defendere, pacificare, custodire, conservare et benedicere digneris: Te rogamus, audi nos.

Te, Iesu, verum Deum et Hominem

Te, Iesu, verum Deum et Hominem hic in sancta Eucharistia praesentem, in genua humillime provolutus, cum fidelibus terrae et Sanctis caeli mente coniunctus, adoro; ac pro tanto beneficio intime gratus, te, Iesu, infinite perfectum atque infinite amabilem ex toto corde diligo.

Da mihi gratiam ne ullo modo te unquam offendam, atque ut, tua hac in terra eucharistica praesentia recreatus, ad tua aeterna ac beata in caelis praesentia una cum Maria perfruendum merear pervenire. Amen.